HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XLV: De curatione Aeneae

#Act. IX

Factum est autem, ut Petrus dum praedicando discurreret, venit Lyddam. Invenit autem ibi hominem quemdam Aeneam nomine, paralyticum ab annis octo in grabato jacentem. Et ait illi Petrus; Aenea sanet te Dominus meus Jesus Christus, surge, et sterne tibi lectum. Qui prius nec etiam poterat de lecto surgere. Et continuo surrexit. Et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae, et Saronae, et conversi sunt ad Dominum. Erat autem in Joppe discipula quaedam Christiana, quae Hebraice dicitur Tabita, Graece Dorcas, Latine autem Damula. vel Caprea, Super Marcum tamen habemus, quia Tabita interpretatum est puella. Unde Tabitacumi, interpretatum est puella surge, et secundum hoc sunt diversae interpretationes hujus nominis. Haec autem erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat, et praecipue in consuendis vestibus pauperum, multum laboris impendebat. Factum est autem in diebus illis in quibus Petrus venerat Lyddam, ut infirmata moreretur. Cumque lavissent corpus, posuerunt in superiori caenaculo. Et cum Lydda prope esset Joppen, discipuli audientes, quia prope esset Petrus Lyddae, miserunt ad eum duos viros, dicentes: Ne pigriteris venire usque ad nos, et non aperuerunt ei causam. Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenissent, duxerunt eum in coenaculum, ubi jacebat mortua Tabitha. Et circumsteterunt eum omnes viduae flentes, et ostendentes ei vestes, quas faciebat illis Dorcas, ut operibus misericordiae ipsam operam dedisse, ostenderent, et sic Petrum ad compassionem commoverent. Tunc Petrus omnes ejecit, non tanquam perperam aliquid facturus, quod vellet alios latere, ut hi qui magicis artibus vel consilio daemonum aliquid machinantur, sed Magistrum suum volens imitari, qui filiam archisynagogi suscitaturus omnes de domo ejecit, paucis exceptis. Vel forte, quia nonnulli erant visione miraculi indigni. Ejectis omnibus foras, facta genuflexione oravit, et conversus ad corpus ait: Tabita, surge. At illa aperuit oculos, et viso Petro resedit, et dans illi manum, erexit eam, et convocatis, qui exierant, reddidit eis eam vivam. Et notum factum est miraculum per universam Joppen, et multi crediderunt in Deum. Et moratus est Petrus in Joppe multis diebus apud Simonem coriarium, vel curiarum, vel a corio, vel curia, quia forte curialis erat, ideo dictus curiarius, vel quia parabat coria, ideo dictus est coriarius.